# Instauratio magna 341

Bacon, Instauratio magna, 341. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/341

Debuerant autem Opificia Caloris lenioris tentari & exquiri; vnde subtiliores Misturae & Schematismi ordinati gigni poßint, & educi, ad Exemplum Naturae, & Imitationem Operum Solis; quemadmodùm in Aphorismo de Instantijs Foederis quaedam adumbrauimus. Opificia enim Naturae tranfiguntur per longè minores portiones, & posituras magis exquisitas & varias, quàm Opificia Ignis, prout nunc adhibetur. Tum verò videatur Homo reuerà auctus Totestate, si per Calores & Potentias artificiales, Opera Naturae poßint Specie repraesentari Virtute perfici, copià variari: Quibus addere oportet Accelerationem Temporis. Nam Rubigo Ferri longo tempore procedit, at Versio in Crocum Martis subitò: Et similiter de Aerugine & Cerußâ: Christallum longo tempore conficitur, Vitrum subitò conflatur: Lapides longo tempore concrescunt, Lateres subitò coquantur &c. Juterim (quod nunc agitur) Omnes diuersitates Caloris cum Effectibus suis respectiuè diligenter & industriè vndique sunt colligendae & exquirendae: Coelestium, per radios suos directos, reflexos refractos & vnitos in speculis Comburentibus: Fulguris, Flammae, Ignis Carbonum; Ignis ex diuersis Materijs; Ignis aperti, conclusi, angustiati & inundantis, denique per diuersas fabricas Fornacium qualificati; Ignis flatu exciti, quieti & non exciti; Ignis ad Maiorem aut minorem Distantiam remoti; Ignis per varia Media permeantis; Calorum humidorum, vt Balnei Mariae, Fimi, Caloris Animalium per exteriùs, Caloris Animalium per interiùs, Foeni conclusi: Calorum aridorum, Cineris, Calcis, Arenae tepidae; denique Calorum cuiusuis generis cum gradibus eorum.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
