# Instauratio magna 342

Bacon, Instauratio magna, 342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/342

Praecipuè verò tentanda est Inquisitio & Inuentio Effectuum & Opificiorum Caloris Accedentis & Recedentis graduatim, & ordinatim, & periodicè, & per debita spatia & Moras. Ista enim Inaequalitas ordinata reuerâ Filia Coeli est, & Generationis Mater: Neque à Calore aut vehementi, aut praecipiti, aut subsultorio, aliquid magni expectandum est. Etenim & in vegetabilibus hoc manifestißimum est; Atque etiam in Vteris Animalium magna est Caloris Inaequalitas, ex Motu, Somno, Alimentationibus & Paßionibus Foemellarum quae vterum gestant; Denique in ipsis Matricibus Terrae, ijs nimirum in quibus Metalla & Foßilia efformantur, locum habet & viget ista Jnaequalitas. Quo magis notanda est Inscitia aliquorum Alchymistarum ex Reformatis, qui per Calores aequabiles Lampadum & huiusmodi, perpetuò vno tenore ardentium, se voti compotes forè existimarunt. Atque de Opificijs & Effectibus Caloris haec dicta sint. Neque verò tempestiuum est illa penitus scrutari, antequam Rerum Formae & Corporum Schematismi vlteriùs inuestigati fuerint, & in lucem prodierint. Tum enim quaerenda & adoperanda, & aptanda sunt Instrumenta, quando de Exemplaribus constiterit. Quartus Modus operandi est per Moram, quae certè & Promus & Condus Naturae est, & quaedam Dispensatrix. Moram appellamus, cùm Corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim & defensum ab aliqua vi externâ.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
