# Instauratio magna 346

Bacon, Instauratio magna, 346. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/346

maximè iuuent; & quae sint ex his pro varietate glebarum magis aptae & auxiliares. Etiam Insitio & Inoculatio Arborum & Plantarum, earumque ratio, quae scilicèt Plantae super quas foeliciùs inserantur, &c. multùm pendet de Consensu. In quâ parte non iniucundum foret Experimentum quod nouitèr audiuimus esse tentatum, de Insitione Arborum Syluestrium, (quae hucusqe in Arboribus hortensibus fiert consueuit) vnde Folia, & Glandes maiorem in modum amplificantur, & Arbores fiunt magis vmbrosae. Similitèr, Alimenta Animalium respectiuè notanda sunt in genere, & cum Negatiuis. Neque enim Carnivora sustinent herbis nutriri; vnde etiam Ordo Folitanorum (licèt Voluntas humana plus poßit quàm Animantium Caeterorum super Corpus suum) post experientiam factam (vt aiunt) tanquam ab humana Natura non tolerabilis, ferè euanuit. Etiam MMateriae diuersae Putrefactionum, vndè Animalcula generantur, notandae sunt. Atque Consensus Corporum Principalium erga Subordinata sua (tales enim ij poßint censeri quos notauimus) satis in aperto sunt. Quibus addi possunt Sensuum Censensus erga Obiecta sua: Qui Consensus cùm manifestißimi sint; benè notati, & acritèr excußi, etiam alijs Consensibus qui latent, magnam praebere poßint lucem. DIEII. At Interiores Corporum Consensus & Fugae, siue Amicitiae & Lites (taedet enim nos fere vocabulorum Sympathiae & Antipathiae, propter Superstitiones & inania) aut falsò Ascriptae, aut Fabulis conspersae, aut per neglectum Rarae admodùm sunt. Etenim si quis asserat inter Vineam & Braßicam esse dißidium, quia iuxta sata minùs laetè proueniunt; praestò ratio est: quòd vtraque Planta succulenta sit & depraedatrix, vndè altera alteram defraudat.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
