Latin
347
Bacon, Instauratio magna 347
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis asserat esse Consensum &Amicitiam inter Segetes, &Cyaneum, aut Papauer Syluestre, quia Herbae illae ferè non proueniunt nisi in aruis cultis: debuit is potiùs asserere dißidium esse inter ea, quia Papauer &Cyaneus emittuntur &creantur ex tali Succo terrae, qualem Segetes reliquerint &repudiauerint; adeò vt Satio Segetum terram praeparet ad eorum prouentum. Atque hutusmodi falsarum Ascriptionum magnus est numerus. Quoad Fabulas verò, illae omninò sunt exterminandae. Restat tenuis certè Copia eorum Consensuum, qui certo probati sunt Experimento; quales sunt Magnetis &Ferri, atque Auri &Argenti viui, &similium. At in Experimentis Chymicis circa Metalla inueniuntur &alij nonnulli obseruatione digni. Maxima verò frequentia eorum (vt in tantâ paucitate) inuenitur in Medicinis nonnullis, quae ex proprietatibus suis occultis (quas vocant) &specificis, respiciunt aut Membra, aut Humores, aut Morbos, aut quandoque Naturas Indiuiduas.