# Instauratio magna 350

Bacon, Instauratio magna, 350. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/350

Illud verò monendum, nos in hoc nostro Organo tractare Logicam, non Philosophiam. Sed cùm Logica nostra, doceat Intellectum & erudiat ad hoc, vt non tenuibus Mentis quasi Glauiculis, rerum Abstracta captet & prenset, (vt Logica vulgaris;) sed Naturam reuerâ persecet, & Corporum virtutes & Actus, eorumque Leges in Materiâ determinatas inueniat: ita vt non solùm ex Naturâ Mentis, sed ex Natura Rerum quoque haec Scientia emanet; Mirum non est, si vbique Naturalibus Contemplationibus & Experimentis, ad Exempla Artis nostrae, Conspersa fuerit & illustrata. Sunt autem (vt ex ijs quae dicta sunt patet) Praerogatiuae Instantiarum Numero 27. Nominibus: Instantiae Solitariae: Instantiae Migrantes: Inst. Ostensiuae: Inst. Clandestinae: Inst. Constitutiuae: Inst. Conformes: Inst. Monodicae: Inst. Deuiantes: Inst. Limitaneae: Inst. Potestatis: Instantiae Comitatus & Hostiles: Inst. Subiunctiuę: Inst. Foederis: Inst. Crucis: Inst. Diuortij: Inst. Ianuae: Inst. Citantes: Inst. Viae: Inst. Supplementi: Inst. Persecantes: Inst. Virgae: Inst. Curriculi: Doses Naturae: Inst. Luctae: Inst. Innuentes: Inst. Polycrestae: Inst. Magicae. Vsus autem harum Instantiarum in quo Instantias vulgares excellunt, versatur in genere, aut

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
