# Instauratio magna 352

Bacon, Instauratio magna, 352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/352

lectui & Sensui; aut Instruunt Praxin in genere. Reliquae tum demùm conquirendae sunt, cùm Conficiemus Tabulas Comparentiae ad Opus Interpretis circa aliquam Naturam particularem. Sunt enim Instantiae Praerogatiuis istis insignitae & donatae Animae instar, inter vulgares Instantias Comparentiae: Et vt ab initio diximus, paucae illarum sunt vice multarum; Quocirca cùm Tabulas conficimus, illae omni studio sunt inuestigandae, & in Tabulas referendae. Erit etiam earum mentio necessaria in ijs quae sequuntur. Praeponendus itaque erat earum Tractatus. Nunc verò ad Adminicula & Rectificationes Inductionis, & deinceps ad Concreta, & Latentes Processus, & Latentes Schematismos, & reliqua quae Aphorismo 21. ordine proposuimus, pergendum; vt tandem (tanquam Curatores Probi & fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato Intellectu, & facto tanquam Maiore; Vnde necesse est sequi emendationem Statûs hominis, & Ampliationem potestatis eius super Naturam. Homo enim per lapsum & de Statu Innocentiae decidit, & de Regno in Creaturas. Vtraque autem res etiam in hac vita nonnullâ ex parte reparari potest; prior per Religionem & Fidem, posterior per Artes & Scientias. Neque enim per Maledictionem facta est Creatura prorsûs & ad extremum rebellis. Sed in virtute illius Diplomatis, In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios, (non per Disputationes certè, aut per otiosas Ceremonias magicas) tandem & aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad vsus vitae humanae subigitur. Finis Libri Secundi Noui Organi.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
