# Instauratio magna 356

Bacon, Instauratio magna, HISTORIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/356

Itaque occurrit illud, non abs re fore experiri, si fortè haec aliquibus alijs curae esse poßint; ita vt dum nos destinata ordine perficiamus, haec pars quae tam multiplex est & onerosa, etiam viuis nobis (si ita Diuinae placuerit Maiestati) instrui & parari poßit, alijs vnà nobiscum in id sedulò incumbentibus; praesertim quùm vires nostrae (si in hoc soli fuerimus) vix tantae prouinciae sufficere videantur. Etenim quae ad Opus ipsum Intellectûs pertinent, nos Marte nostro fortaßè vincemus. At Intellectùs Materialia tam latè patent, vt ea (tanquam per Procuratores & Mercatores) vndiquè conquiri & importari debeant. Accedit etiam illud, quòd Coeptis nostris vix dignum esse aestimemus, vt in re tali, quae ferè omnium Industriae pateat, nos ipsi tempus teramus. Quod autem Caput rei est, Ipsi nunc praestabimus: Vt eiusmodi Historiae Modum & Descriptionem, qualis Intentioni nostrae satisfaciat, diligentèr & exactè proponamus; nè homines non admoniti aliud agant, & ad Exemplum Naturalium Historiarum quae iam in vsu sunt, se regant, atque ab Justituto nostro multùm aberrent. Illud interim quod saepè diximus, etiam hoc loco praecipuè repetendum est: Non si omnia omnium Aetatum ingenia coiuissent, aut posthac coierint: Non si vniuersum genus humanum Philosophiae dedisset operam, aut dederit; Et Totus Terrarum Orbis nihil aliud fuisset, aut fuerit, quàm Academiae, & Collegia & Scholae virorum doctorum; tamen absque tali, qualem nunc praecipiemus, Historiâ Naturali & Experimentali, vllos qui genere humano digni sint progreßus, in Philosopiâ & Scientijs fieri potuisse, aut posse.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
