Latin
HISTORIAM
Bacon, Instauratio magna 357
Unproofread scanNot analysed yet
Contrà verò comparatâ &benè instructa huiusmodi Historiâ, additis Experimentis Auxiliaribus &Luciferis, quae in ipso Interpretationis Curriculo occurrent, aut eruenda erunt; paucorum Annorum Opus futuram esse Inquisitionem Naturae &Scientiarum omnium. Itaque aut hoc agendum est, aut Negotium deserendum. Hoc enim solo &vnico modo Fundamenta Philosophiae verae &Actiuae stabiliri possunt; Et simul perspicient homines, tanquàm ex profundo somno excitati, quid inter Ingenij Placita &Commenta, ac Veram &Actiuam Philosophiam intersit; &quid demùm sit de Natura Naturam ipsam consulere. Primò igitur de huiusmodi Historiâ cenficiendâ praecepta dabimus in genere; Deindè particularem eius Figuram hominibus sub oculos ponemus: Inserentes interdum non minus Ad quid Inquisitio aptanda &referenda sit, quam Quid quaeri debeat. Scilicèt, vt Scopus rei benè intellectus &praeuisus, etiam alia hominibus in mentem redigat, quae à Nobis fortaßè praetermissa erunt. Historiam autem istam Historiam primam, sue Historiam Matrem appellare consuetiimus. APHOTTTHORIOMII