# Instauratio magna 357

Bacon, Instauratio magna, HISTORIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/357

Contrà verò comparatâ & benè instructa huiusmodi Historiâ, additis Experimentis Auxiliaribus & Luciferis, quae in ipso Interpretationis Curriculo occurrent, aut eruenda erunt; paucorum Annorum Opus futuram esse Inquisitionem Naturae & Scientiarum omnium. Itaque aut hoc agendum est, aut Negotium deserendum. Hoc enim solo & vnico modo Fundamenta Philosophiae verae & Actiuae stabiliri possunt; Et simul perspicient homines, tanquàm ex profundo somno excitati, quid inter Ingenij Placita & Commenta, ac Veram & Actiuam Philosophiam intersit; & quid demùm sit de Natura Naturam ipsam consulere. Primò igitur de huiusmodi Historiâ cenficiendâ praecepta dabimus in genere; Deindè particularem eius Figuram hominibus sub oculos ponemus: Inserentes interdum non minus Ad quid Inquisitio aptanda & referenda sit, quam Quid quaeri debeat. Scilicèt, vt Scopus rei benè intellectus & praeuisus, etiam alia hominibus in mentem redigat, quae à Nobis fortaßè praetermissa erunt. Historiam autem istam Historiam primam, sue Historiam Matrem appellare consuetiimus. APHOTTTHORIOMII

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
