# Instauratio magna 359

Bacon, Instauratio magna, CONFICIENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/359

Triplex itaque est Historia Naturalis. Tractat enim aut Naturae Libertatem, aut Errores aut Vincula; vt non malè Eam partiri poßimus, in Historiam Generationum, Praetergenerationum, & Artium; quarum postremam etiam Mechanicam & Experimentalem appellare consueuimus. Neque tamen id praecipimus, vt haec Tria separatim tractentur. Quidni enim poßint Historiae Monstrorum in singulis Speciebus cum Historiâ ipsarum Specierum coniungi. Etiam Artificialia quandoque cum Speciebus rectè coniunguntur quandoque meliùs separantur. Quamobrèm e re natâ de his consilium capere optimum est. Methodus enim Iterationes & prolixitatem gignit, aequè vbi Nimia est, ac vbi Nulla. II. Istoria Naturalis, vt Subiecto (quemadmodùm Ediximus) triplex; ita Vsu duplex est. Adhibetur enim aut propter rerum ipsarum cognitionem, quae Historiae mandantur; aut tanquàm Materia Prima Philosophiae, atque verae Inductionis Supellex, siue Sylua. Atque Posterius hoc nunc agitur; Nunc, inquam: neque vnquàm antehàc. Neque enim Aristoteles, aut Theophrastus, aut Dioscorides, aut Caius Plinius, multò minùs Moderni hunc finem (de quo loquimur) Historiae Naturalis, vnquàm sibi proposuerunt. Atque in Hoc plurimum est.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
