# Instauratio magna 36

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/36

Neque enim agitur solùm foelicitas Contemplatiua, sed verè res humanae & fortunae, atque omnis Operum potentia. Homo enim Naturae minister & interpres tantum facit & intelligit, quantum de Naturae ordine Opere, vel Mente obseruauerit: nec amplius scit, aut potest. Neque enim vllae vires Causarum catenam soluere aut perfringere poßint: neque Natura alitèr quàm parendo vincitur. Itaque intentiones geminae illae, humanae scilicet Scientiae, & Potentiae, verè in idem coincidunt: & frustratio Operum maximè fit ex ignoratione Causarum. Atque in eo sunt omnia, siquis oculos Mentis à Rebus ipsis nunquam deiiciens, earum imagines planè vt sunt, excipiat. Neque enim hoc siuerit Deus, vt Phantasiae nostrae somnium pro Exemplari Mundi edamus: sed potiùs benignè faueat, vt Apocalipsim, ac veram visionem vestigiorum & sigillorum Creatoris super Creaturas, scribamus. Itaque Tu Pater, qui lucem visibilem primitias Creaturae dedisti, & lucem Intellectualem ad fastigium Operum tuorum in faciem Hominis inspirasti; Opus hoc, quod à tua Bonitate profectum, tuam gloriam repetit, tuere & rege.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
