Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 360
Unproofread scanNot analysed yet
vt qui partes scribendi Historiam Naturalem sibi posthàc sumpserint, hoc perpetuò cogitent, atque animo agitent; se non Lectoris delectationi non vtilitati ipsi, quae ex Narrationibus in praesens capi poßit, debere inseruire; sed conquirere &comparare Rerum Copiam &varietatem, quae veris Axiomatibus conficiendis sufficiat. Hoc enim si cogitent, Modum huiusmodi Historiae Ipsi sibi praescribent. Finis enim regit Modum. III. Vò autem maioris est haec res operae &laboris; eò illam minùs onerari superfluis consentaneum est. Tria itaque sunt, de quibus Homines sunt planè admonendi, vt in illis parcè admodùm operam suam collocent; tanquàm ijs quae massam Operis in immensum augeant, virtutem parùm aut nihil promoueant. Primò igitur facessant Antiquitates, &Citationes, aut Suffragia Authorum; etiam Lites, &Controuersiae, &Opiniones discrepantes; Omnia denique Philologica. Neque enim citetur Author, nisi in re dubiae fidei: neque interponatur Controuersia, nisi in re magni momenti. Quae verò ad Ornamenta Orationis, &Similitudines, &Eloquentiae Thesaurum, Etiam iusmodi inania spectant, omninò abijciantur.