# Instauratio magna 360

Bacon, Instauratio magna, CONFICIENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/360

vt qui partes scribendi Historiam Naturalem sibi posthàc sumpserint, hoc perpetuò cogitent, atque animo agitent; se non Lectoris delectationi non vtilitati ipsi, quae ex Narrationibus in praesens capi poßit, debere inseruire; sed conquirere & comparare Rerum Copiam & varietatem, quae veris Axiomatibus conficiendis sufficiat. Hoc enim si cogitent, Modum huiusmodi Historiae Ipsi sibi praescribent. Finis enim regit Modum. III. Vò autem maioris est haec res operae & laboris; eò illam minùs onerari superfluis consentaneum est. Tria itaque sunt, de quibus Homines sunt planè admonendi, vt in illis parcè admodùm operam suam collocent; tanquàm ijs quae massam Operis in immensum augeant, virtutem parùm aut nihil promoueant. Primò igitur facessant Antiquitates, & Citationes, aut Suffragia Authorum; etiam Lites, & Controuersiae, & Opiniones discrepantes; Omnia denique Philologica. Neque enim citetur Author, nisi in re dubiae fidei: neque interponatur Controuersia, nisi in re magni momenti. Quae verò ad Ornamenta Orationis, & Similitudines, & Eloquentiae Thesaurum, Etiam iusmodi inania spectant, omninò abijciantur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
