# Instauratio magna 362

Bacon, Instauratio magna, CONFICIENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/362

Aequè enim requiritur in Opere magno, vt tam ea quae recipiuntur, succinctè scribantur; quam vt superflua abscindantur: Licèt nemini dubium esse poßit, quin huiusmodi Castitas & Breuitas, delectationem multò minorem tum Legenti, tum Scribenti praebitura sit. Verùm illud semper inculcandum est; hoc quod paratur, Horreum esse tantummodò & Promptuarium Rerum in quo non manendum, aut habitandum sit cum voluptate, sed eò descendendum, prout res postulat, cùm aliquid ad vsum sumendum sit, circa Opus Interpretis quod succedit. IV. * NHistorià quam requirimus & animo destinaTmus, antè omnia videndum est, vt latè pateat, & facta sit ad Mensuram Vniuersi. Neque enim arctandus est Mundus ad angustias Intellectus, (quod adhùc factum est) sed expandendus Intellectus, & laxandus, ad Mundi Imaginem recipiendam, qualis inuenitur. Istud enim, Respicere pauca, & pronunciare secundùm pauca, omnia perdidit. Resumentes igitur Partitionem, quam paulò antè fecimus Historiae Naturalis (quòd sit Generationum, Prętergenerationum, & Artium) Historiae Generationum constituimus Partes quinque. Sit Prima, Aetheris & Coelestium.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
