# Instauratio magna 365

Bacon, Instauratio magna, CONFICIENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/365

Itaque circa hanc Historiam, licèt Mechanicam (vt videri poßit) & minùs Liberalem, (missa arrogantiâ & fastu) summa est adhibenda diligentia. Rursùs, inter Artes praeferuntur Eae, quae Corpora Naturalia & Rerum Materialia exhibent, alterant, & praeparant; vt Agricultura; Coquinaria; Chymica; Tinctoria; Opificia Vitri Esmaltae, Sacchari, Pulueris Pyrij, Ignium Artificialium, Papyri, & huiusmodi. Ieiunioris autem sunt vsus, quae praecipuè consistunt in Motu subtili Manuum, & Jnstrumentorum; quales sunt Textoria; Fabrilis. Architectura; Opificia Molendinorum, Horologiorum, cum similibus; Licèt & istae nullo modo negligendae sint: tum quia in illis occurrunt multa, quae ad Corporum Naturalium Alterationes spectant; tum quia accuratè informant de Motu Lationis, quae res est magni prorsùs ad plurima momenti. Verùm in Congerie vniuersa istius Artium Historiae, illud omninò monendum est, & penitùs memoriae mandandum; recipienda esse Experimenta Artium, non solùm ea quae ducunt ad sinem Artis, sed etiam quae vllo modo interueniunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
