# Instauratio magna 37

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/37

Tu postquam conuersus es ad spectandum Opera quae fecerunt manus tuae, vidisti quòd omnia essent bona valdè; & requieuisti. At Homo conuersus ad Opera quae fecerunt manus suae, vidit quòd omnia essent vanitas & vexatio spiritus; nec vllo modo requieuit. Quare si in Operibus tuis sudabimus facies nos visionis tuae & Sabbati tui participes. Supplices petimus, vt haec mens nobis constet: vtque nouis Eleemosynis per manis nostras & aliorum, quibus eandem mentem largieris, familiam humanam dotatam velis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
