# Instauratio magna 370

Bacon, Instauratio magna, CONFICIENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/370

Quare nil mirum, si altera mergatur in aqua, altera natet: Quod tamen pro re mira habetur, & reliquis eius Herbae virtutibus authoritatem addidit. IX. Vpersunt Additamenta quaedam Historiae NaS iuralis vtilia, quaeque eam magis commodè inflectere & aptare poßint ad Opus Interpretis, quod succedit. Illa, quinque sunt. Primùm, Quaestiones (non Causarum dico, sed Facti) adijciendae sunt, vt inquisitionem vlteriorem prouocent & sollicitent: Vt, in Historiâ Terrae & Maris, Vtrùm Mare Caspium fluat & refluat, & quali horarum spatio; Vtrum sit aliqua Continens Australis, an potius Insulae. & similia. Secundò, in Experimento aliquo nouo & subtiliore. addendus est Modus ipse Experimenti, qui adhibitus est: vt liberum sit hominum Iudicium, vtrum Informatio per Experimentum illud sit fidum aut fallax; atque etiam excitetur hominum Industria, ad exquirendos Modos (si fieri poßit) magis accuratos. Tertiò, si quid subsit in aliquâ Narratione dubij vel scrupuli, id supprimi aut reticeri omninò nolumus; sed planè & perspicuè ascribi, Notae aut Moniti loco.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
