# Instauratio magna 371

Bacon, Instauratio magna, CONFICIENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/371

Cupimus enim Historiam Primam, veluti facto Sacramento de veritate eius in singulis, religiosißimè conscribi cum sit Volumen Operum Dei, & (quantùm inter Maiestatem Diuinorum, & Humilitatem Terrenorum collationem facere liceat) tanquam Scriptura altera. Quartò, non abs re fuerit Obseruationes quandoquè aspergere: (id quod C. Plinius fecit:) veluti in Historiâ Terrae & Maris; Quòd Terrarum figura (quatenus adhuc cognita est) respectu Marium, sit ad Austrum angusta & veluti acuminata, ad Septentriones lata & ampla; Marium, contrà: Et quod Oceani Magni intersecent Terras alueis exporrectis inter Austrum & Septentriones, non inter Orientem & Occidentem, nisi fortè in extremis Regionibus Polaribus. Etiam Canones (qui nil aliud sunt quàm Obseruationes generales & Catholicae) optimè ascribuntur: veluti in Historiâ Coelestium; Quòd Venus nunquam distet à Sole plùs partibus 46. Mercurius, 23. Et quòd Planetae, qui suprà Solem locantur, tardißimè moueant; cùm longißimè à Terrâ absint: Planetae infra Solem, celerrimè. Aliud insuper Obseruationis genus adhibendum; quod nondùm in vsum venit, licet sit haud exigui momenti. Illud tale est: nempè, vt subiungantur ijs quae sunt, ea quae non sunt. Veluti, in Historiâ Coelestium, Quòd non inueniatur stella oblonga vel triangularis; sed quòd omnis stella sit globosa: vel Globosa simplicitèr, vt Luna. vel ad aspectum Angulata, sed in medio globosa, vt reliquae Stellae. vel ad aspectum Comata, & in medio globosa, vt Sol: Aut quòd Stellae nullo prorsùs spargantur ordine; vt non inueniatur vel Quincunx, vel Quadrangulum, nec alia Figura perfecta; (rtcunque imponantur nomina Deltae, Coronae, Crucis, Quadrigarum, &c.) vix etiam Linea recta, nisi fortè in Cingulo & Pugione Orionis. Ouintò, iuuabit fortasse nonnihil Quaerentem, quod Credentem prorsùs peruertat & perdat: viz.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
