Latin
CATALOGV
Bacon, Instauratio magna 385
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentorum Historia Miscellanea Vulgarium, quae non coaluerunt in Artem. Etiam Mathematicarum purarum Historiae conscribendae sunt, licèt sint potiùs Obseruationes quàm Experimenta. Historia naturarum &potestatum Numerorum. 130. Historia naturarum &potestatum Figurarum. Non On abs re fuerit admonere, quòd, cum necesse sit multa ex Experimentis sub duobus Titulis vel piuribus cadere, (veluti Historia Plantarum, &Historia Artis Hortulanae multa habebunt ferè communia) commodior sit Inquisitio per Artes, Dispositio verò per Corpora.