# Instauratio magna 385

Bacon, Instauratio magna, CATALOGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/385

Experimentorum Historia Miscellanea Vulgarium, quae non coaluerunt in Artem. Etiam Mathematicarum purarum Historiae conscribendae sunt, licèt sint potiùs Obseruationes quàm Experimenta. Historia naturarum & potestatum Numerorum. 130. Historia naturarum & potestatum Figurarum. Non On abs re fuerit admonere, quòd, cum necesse sit multa ex Experimentis sub duobus Titulis vel piuribus cadere, (veluti Historia Plantarum, & Historia Artis Hortulanae multa habebunt ferè communia) commodior sit Inquisitio per Artes, Dispositio verò per Corpora.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
