# Instauratio magna 41

Bacon, Instauratio magna, INSTAVRATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/41

Nostra autem ratio, vt opere ardua, ita dictu facilis est. Ea enim est, vt certitudinis gradus constituamus, Sensum per reductionem quandam tueamur, sed Mentis opus quod Sensum subsequitur, plerunque reijciamus; noiniam autem & certam viam, ab ipsis Sensuum perceptionibus, Menti aperiamus, & muniamus. Atque hoc proculdubiò viderunt & illi, qui tantas Dialecticae partes tribuerunt. Ex quo liquet, illos Intellectui adminicula quae siuisse, Mentis autem processum natiuum, & sponte mouentem, suspectum habuisse. Sed serum planè rebus perditis hoc adhibetur remedium; postquam Mens ex quotidianâ vitae consuetudine & auditionibus, & doctrinis inquinatis occupata, & vanißimis Idolis obsessa fuerit. Jtaque Ars illa Dialecticae, serò (vt diximus) cauens, neque rem vllo modo restituens, ad errores potiùs figendos, quàm ad veritatem aperiendam valuit. Restat vnica salus, ac sanitas, vt opus Mentis vniuersum de integro resumatur. ac Mens, iam ab ipso principio, nullo modo sibi permittatur, sed perpetuò regatur; ac res, veluti per machinas, conficiatur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
