Latin
INSTAVRATIONIS
Bacon, Instauratio magna 44
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quùm per nos illud agatur, vt alia omninò via Intellectui aperiatur, illis intentata &incognita, commutata iam ratio est; cessant studium &partes; nosque indicis tantummodò personam sustinemus; quod mediocris certè est authoritatis, &fortunae cuiusdam potiùs, quàm facultatis &excellentiae. Atque haec moniti species ad Personas pertinet, altera ad Res ipsas. Nos siquidem de deturbanda eâ, quae nunc floret, Philosophiâ, aut si quae alia sit, aut erit, hâc emendatior, aut auctior, minimè laboramus. Neque enim officimus, quin Philosophia ista recepta, &aliae id genus, disputationes alant, Sermones ornent, ad professoria munera, &vitae ciuilis compendia, adhibeantur. &valeant. Quin etiam apertè significamus, &declaramus, eam quam nos adducimus Philosophiam, ad istas res admodùm vtilem non futuram. Non praestò est; neque in transitu capitur; neque ex praenotionibus Intellectui blanditur; neque ad vulgi captum, nisi per vtilitatem, &effecta descendet. Sint itaque (quod foelix faustumque sit vtrique parti) duae doctrinarum emanationes, ac duae dispensationes; duae similiter Contemplantium, siuè Philosophantium Tribus, ac veluti Cognationes; atque illae neutiquam inter se inimicae, aut alienae, sed foederatae, &mutuis auxilijs deuinctae: sit denique alia Scientias Colendi, alia Inueniendi ratio. Atque quibus prima potior &acceptior est, ob festinationem, vel vitae ciuilis rationes, vel quòd illam alteram ob mentis insirmitatem capere &complecti non poßint, (id quod longè plurimis accidere necesse est) optamus, vt ijs foeliciter, &ex voto succedat, quod agunt; atque vt quod sequuntur, teneant.