Latin
SEQVITVR
Bacon, Instauratio magna 48
Unproofread scanNot analysed yet
DE INTERPRETATIONE NATVRAE. ET REGNO HOMINIS. APHORISMVS Omo Naturae minister, &Interpres, tantum facit, &intelligit, quantum de Naturae Ordine re, vel mente, obseruauerit, nec ampliùs scit, aut potest. II. TEc manus nuda, nec Intellectus sibi permissus. multùm valet. Instrumentis &auxilijs res perficitur; quibus opus est, non minùs ad intellectum, quàm ad manum. Atque vt instrumenta manus motum aut cient, aut regunt; Ita &instrumenta Mentis, Intellectui aut suggerunt, aut cauent. III. Cientia &Potentia humana in idem coincidunt, Oquia ignoratio causae destituit effectum. Natura enim non nisi parendo vincitur: Et quòd in Contemplatione, instar causae est; Jd in Operatione, instar Regulae est.