# Instauratio magna 48

Bacon, Instauratio magna, SEQVITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/48

DE INTERPRETATIONE NATVRAE. ET REGNO HOMINIS. APHORISMVS Omo Naturae minister, & Interpres, tantum facit, & intelligit, quantum de Naturae Ordine re, vel mente, obseruauerit, nec ampliùs scit, aut potest. II. TEc manus nuda, nec Intellectus sibi permissus. multùm valet. Instrumentis & auxilijs res perficitur; quibus opus est, non minùs ad intellectum, quàm ad manum. Atque vt instrumenta manus motum aut cient, aut regunt; Ita & instrumenta Mentis, Intellectui aut suggerunt, aut cauent. III. Cientia & Potentia humana in idem coincidunt, Oquia ignoratio causae destituit effectum. Natura enim non nisi parendo vincitur: Et quòd in Contemplatione, instar causae est; Jd in Operatione, instar Regulae est.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
