# Instauratio magna 51

Bacon, Instauratio magna, SEQVITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/51

Siccum, Generatio, Corruptio, Attrahere, Fugare, Elementum, Materia, Forma, & id genus. sed omnes phantasticae & malè terminatae. XVI. Otiones infimarum Specierum, Hominis, CaNnis, Columbae, & prehensionum immediatarum sensus, Calidi, Frigidi, Albi, Nigri, non fallunt magnoperè; quae tamen ipsae à fluxu Materiae & Commißione rerum quandoque confunduntur; reliquae omnes (quibus homines hactenùs vsi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis à rebus abstractae, & excitatae. XVII. Ec minor est libido & aberratio in constituendis NAxiomatibus, quàm in Notionibus abstrahendisidque in ipsis principiis, quae ab inductione vulgari pendent. At multò maior est in Axiomatibus & propositionibus inferioribus, quae educit Syllogismus. XVIII. Vae adhuc inuenta sunt in Scientiis, ea huiusmodi Qunt, vt notionibus vulgaribus ferè subjaceant: Vt verò ad interiora & remotiora Naturae penetretur, necesse est, vt tam Notiones, quam Axiomata magis certâ & munitâ viâ à rebus abstrahantur; atque omninò melior & certior Intellectùs adoperatio, in vsum veniat. XIX. ae viae sunt, atque esse possunt ad inquirendam inueniendam veritatem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
