# Instauratio magna 53

Bacon, Instauratio magna, SEQVITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/53

Altera à sensu & particularibus aduolat ad Axiomata maximè generalia, atque ex ijs principijs eorumque immotâ veritate, iudicat & inuenit Axiomata media: Atque haec via in vsu est; Altera à sensu & particularibus excitat Axiomata, ascendendo continentèr & gradatim, vt vltimo loco perueniatur ad maximè generalia; quae via vera est, sed intentata. XX. CAndem ingreditur viam (priorem scilicèt) IntelleEctus sibi permissus, quam facit ex ordine Dialecticae. Gestit enim Mens exilire ad magis generalia, vt acquiescat: Et post paruam moram fastidit experientiam: Sed haec mala demùm aucta sunt à Dialecticâ ob pompas disputationum. XXI. tellectus sibi permissus, in ingenio sobrio & patia ente, & graui (praesertim si à doctrinis receptis non impediatur) tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, sed exiguo profectu; cùm Intellectus, nisi regatur & iuuetur, res inaequalis sit, & omninò inhabilis ad superandam rerum obscuritatem. XXII. Traque via orditur à sensu & particularibus, & acquiescit in maximè generalibus: Sed immensum quiddam discrepant; cum altera perstringat tantùm experientiam & particularia cursim: altera in ijs ritè & Ordine versetur; Altera rursus iam à principio constituat generalia quaedam abstracta, & inutilia; altera gradatim exurgat ad ea quae reuerà Naturae sunt notiora. Von XXIII. On leue quiddam interest inter humanae mentis MIdola, & diuinae mentis Idaeas, hoc est inter placita quaedam inania, & veras signaturas, atque impreßiones factas in creaturis, prout inueniuntur, XXIV.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
