Latin
SEQVITVR
Bacon, Instauratio magna 55
Unproofread scanNot analysed yet
Vin longè validiores sunt ad subeundum assensum Anticipationes, quam Interpretationes; quia ex paucis collectae, ijsque maximè quae familiariter occurrunt. Intellectum statim perstringunt &phantasiam implent: vbi contra, Interpretationes ex rebus admodum varijs &multùm distantibus sparsim collectae, Intellectum subitò percutere non possunt; vt necesse sit eas, quoad Opiniones, duras &absonas, ferè instar mysteriorum fidei videri. XXIX. NScientijs, quae in Opinionibus &placitis fundaItae sunt, bonus est vsus Anticipationum, &Dialecticae; quando opus est aßensum subiugare, non res. XXX. On, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, &labores contulerint &transmiserint, progressus magnus fieri poterit in Scientiis per Anticipationes: quia errores radicales, &in primâ digestione mentis, ab excellentià functionum &remediorum sequentium non curantur XXXI. Rustrà magnum expectatur augmentum in ScienPtijs ex supcrinductione &insitione nouorum super vetera; sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumuolui in Orbem, cum exili, &quasi contemnendo progressu. XXXII. Ntiquis Authoribus suus constat honos, atque Rdeo omnibus; quia non ingeniorum aut facultatum inducitur comparatio, sed viae; nosque non Iudicis, sed Indicis personam sustinemus.