# Instauratio magna 55

Bacon, Instauratio magna, SEQVITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/55

Vin longè validiores sunt ad subeundum assensum Anticipationes, quam Interpretationes; quia ex paucis collectae, ijsque maximè quae familiariter occurrunt. Intellectum statim perstringunt & phantasiam implent: vbi contra, Interpretationes ex rebus admodum varijs & multùm distantibus sparsim collectae, Intellectum subitò percutere non possunt; vt necesse sit eas, quoad Opiniones, duras & absonas, ferè instar mysteriorum fidei videri. XXIX. NScientijs, quae in Opinionibus & placitis fundaItae sunt, bonus est vsus Anticipationum, & Dialecticae; quando opus est aßensum subiugare, non res. XXX. On, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, & labores contulerint & transmiserint, progressus magnus fieri poterit in Scientiis per Anticipationes: quia errores radicales, & in primâ digestione mentis, ab excellentià functionum & remediorum sequentium non curantur XXXI. Rustrà magnum expectatur augmentum in ScienPtijs ex supcrinductione & insitione nouorum super vetera; sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumuolui in Orbem, cum exili, & quasi contemnendo progressu. XXXII. Ntiquis Authoribus suus constat honos, atque Rdeo omnibus; quia non ingeniorum aut facultatum inducitur comparatio, sed viae; nosque non Iudicis, sed Indicis personam sustinemus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
