# Instauratio magna 57

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/57

Ixit Borgia de expeditione Gallorum in ItaEliam, eos venisse cum cretâ in manibus vt diuersoria notarent, non cum armis, vt perrumperent; I tidem & nostra ratio est, vt doctrina nostra animos idoneos & capaces subintret; Confutationum enim nulius est vsus, vbi de Principijs & ipsis Notionibus, atque etiam de formis Demonstrationum dissentimus. XXXVI. Estat verò nobis modus tradendi vnus & simplex, Rut homines ad ipsa particularia & eorum Series & Ordines adducamus & vt illi rursùs imperent sibi ad tempus abnegationem Notionum, & cum rebus ipsis consuescere incipiant. XXXVII. Atio eorum, qui Acatalepsiam tenuerunt, & via Rnostra, initijs suis quodammodo consentiunt; exitu immensum disiunguntur & opponuntur. Illi enim nihil sciri posse simplicitèr asserunt. Nos, non multum sciri posse in Naturâ, eâ, quae nunc in vsuest, viâ: Verùm illi exindè authoritatem sensus & intellectus destruunt; Nos auxilia ijsdem excogitamus & subministramus. XXXVIII. YDola & Notiones falsae quae Intellectum kumaEnum jam occuparunt, atque in eo altè haerent, non solùm Mentes hominum, ita obsident, vt veritati aditus difficilis pateat; sed etiam dato & concesso aditu, illa rursùs in ipsâ instauratione Scientiarum occurrent, & molesta erunt; nisi homines praemoniti, aduersùs ea se, quantum fieri potest, muniant. XXXIX. Vatuor sunt genera Idolorum quae mentes huSmanas obsident. Iis (docendi oratiâ) nomina imposuimus; vt primum genus, Idola Tribûs; secundum, Idola Specûs; tertium, Idola Fori; quartum, Idola Theatri vocentur. XL.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
