# Instauratio magna 6

Bacon, Instauratio magna, POTENTISSIMOQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/6

EPISTOLA nori Saeculi Tui reponi possit; si modò hęc alicuius sint pretij. Sunt certè prorsus noua; etiam toto genere: sed descripta ex veteri admodùm exemplari, Mundo scilicèt ipso, & Naturâ Rerum & Mentis. Ipse certè (vt ingenuè fatear) soleo aestimare hoc Opus magis pro partu Temporis, quàm Ingenij. Illud enim in eo solummodò mirabile est; Initia Rei, & tantas de ijs quae inualuerunt Suspiciones, alicui in mentem venire potuisse. Caetera non illibenter sequuntur. At versatur proculdubiò Casus (vt loquimur) & quiddam quasi Fortuitum, non minùs in ijs quae Cogitant Homines, quàm in ijs quae Agunt aut Loquuntur. Verùm hunc Casum (de quo loquor) ita intelligi volo, vt si quid in his quae affero sit boni, id immensae Misericordiae & Bonitati diuinae, & Foelicitati Temporum Tuorum tribuatur: Cui & Viuus integerrimo affectu seruiui, & Mortuus fortasse id effecero, vt Illa Posteritati, nouâ hac accensâ face in Philosophiae tenebris, praelucere possint. Meritò autem Temporibus Regis omnium Sapientissimi & Doctissimi, Regeneratio ista & Instauntio Scientiarum debetur. Superest Petitio, Maiestate Tuâ non indigna; & maximè omnium faciens ad id quod agitur. Ea Iuest, vt quando Salomonem in plurimis referas diciorum grauitate, Regno pacifico, Cordis latitudine, Librorum denique, quos composuisti, Nobili varietate: etiam Hoc ad eiusdem Regis Exemplum addas, vt cures Historiam Naturalem & Experimentalem veram & seueram (missis Philologicis) & quae sit in Ordine ad condendam Philosophiam, denique qualem suo loco describemus; congeri & perfici: Vt tandem post tot Mundi aetates, Philosophia & Scientiae non sint ampliùs pensiles & aëreae, sed solidis Experientiae omnigenę, eiusdemque benè pensitatę, nitantur fundamentis. Equidem Organum praebui, verùm Materies à Rebus ipsis petenda est. Deus Opt. Max. Maiestatem Tuam diù seruet incolumem. Serenißimae Maiestati Tuae Seruus Deuinctißimus, Deuotißimus,

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
