# Instauratio magna 61

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/61

Neque vanitas ista tantùm valet in dogmatibus, verùm etiam in Notionibus simplicibus. XLVI. * Ntellectus humanus in ijs quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt & credita, aut quia delectant,) alia etiam omnia trahit ad suffragationem, & consensum cum illis: Et licèt maior sit instantiarum vis & copia, quae occurrunt in contrarium; tamen eas aut non obseruat, aut contemnit, aut distinguendo summouet & reijcit, non sine magno & pernicioso praeiudicio, quò prioribus illis Syllepsibus authoritas maneat inuiolata. Itaque rectè respondit ille, qui cùm suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui vota soluerant, quòd naufragij periculo elapsi sint; atque interrogando premeretur, annè tum quidem Deorum Numen agnosceret. Quaesiuit denuo, At vbi sint illi depicti qui post vota nuncupata perierint? Eadem ratio est ferè omnis superstitionis, vt in Astrologicis, in Somnijs, Ominibus, Nemesibus, & huiusmodi; in quibus, homines delectati huiusmodi vanitatibus, aduertunt euentis, vbi implentur; ast vbi fallunt (licèt multò frequentius) tamen negligunt, & praetereunt. At longè subtiliùs serpit hoc malum in Philosophijs, & Scientijs: in quibus quod semel placuit, reliqua (licèt multò firmiora & potiora) inficit, & in ordinem redigit. Quinetiam licèt abfuerit ea, quam diximus, delectatio & vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius, & perpetuus, vt magis moueatur & excitetur Affirmatiuis, quàm Negatiuis; cùm ritè & ordine aequum se vtrique, praebere debeat; quin contrà, in omni Axiomate vero constituendo, maior est vis instantiae negatiuae. XLVII.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
