# Instauratio magna 62

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/62

* Ntellectus humanus illis, quae simul & subitò mentem ferire & subire possunt, maximè mouetur; à quibus phantasia impleri & inflari consueuit: reliqua verò modo quodam, licèt imperceptibili, ita se habere fingit, & supponit, quomodò se habent pauca illa quibus Mens obsidetur; ad illum verò transcursum ad instantias remotas & heterogeneas, per quas Axiomata, tanquam igne probantur, tardus omninò Intellectus est, & inhabilis, nisi hoc illi per duras leges, & violentum imperium, imponatur. XLVIII. ALiscit Intellectus humanus, neque consistere, aut Cacquiescere potis est, sed vlteriùs petit. at frustrà. Itaque incogitabile est vt sit aliquid extremum aut extimum Mundi, sed semper quasi necessariò occurrit vt sit aliquid vlteriùs: Neque rursus cogitari potest quomodò aeternitas defluxerit ad hunc diem; cùm distinctio illa quae recipi consueuit, quòd sit Infinitum à parte antè, & à parte post, nullo modo constare poßit; quia inde sequeretur, quòd sit vnum infinitum alio infinito maius, atque vt consumatur infinitum, & vergat ad finitum!

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
