# Instauratio magna 63

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/63

Similis est subtilitas de lineis semper diuisibilibus, ex impotentia cogitationis: at maiore cum pernicie interuenit haec impotentia Mentis in inuentione causarum: Nam cùm maximè vniuersalia in Naturâ positiuâ esse debeant, quemadmodum inueniuntur, neque sunt reuerà causabilia; tamen Intellectus humanus nescius acquiescere, adhuc appetit notiora. Tum verò, ad vlteriora tendens, ad proximiora recidit, videlicèt ad causas sinales; quae sunt planè ex naturâ hominis, potiùs quàm Vniuersi: atque ex hoc fonte, Philosophiam miris modis corruperunt. Est autem aequè imperiti & leuiter philosophantis, in maximè vniuersalibus causam requirere ac in subordinatis & subalternis, causam non desiderare. XLIX. Ntellectus humanus luminis sicci non est; sed reciIpit infusionem à voluntate & affectibus, id quod generat Ad quod vult Scientias: Quod enim mauult homo verum esse, id potiùs credit. Reijcit itaque difficilia, ob inquirendi impatientiam; sobria, quia coarctant spem; altiora Naturae, propter superstitionem; lumen experientiae, propter arrogantiam & fastum, ne videatur Mens versari in vilibus & fluxis; paradoxa, propter Opinionem vulgi; Denique innumeris modis, ijsque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit & inficit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
