# Instauratio magna 64

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/64

Dunf. Tlongè maximum impedimentum & aberratio AIntellectùs humani prouenit à stupore & incompetentiâ & fallacijs Sensuum: vt ea quae Sensum feriant, illis quae Sensum immediatè non feriunt, licèt potioribus, praeponderent. Itaque contemplatio ferè desinit cum aspectu; adeò vt rerum inuisibilium exigua aut nulla sit obseruatio. Itaque omnis operatio spirituum in corporibus tangibilibus inclusorum latet, & homines fugit. Omnis etiam subtilior meta-schematismus in partibus rerum craßiorum, (quam vulgò alterationem vocant, cùm sit reuerà latio per minima) latet similitèr: & tamen nisi duo ista, quae diximus, explorata fuerint & in lucem producta, nihil magni fieri potest in Naturâ quoad opera. Rursus ipsa natura aeris communis, & corporum omnium, quae aërem tenuitate superant, (quae plurima sunt) ferè incognita est. Sensus enim per se res infirma est, & aberrans; neque organa ad amplificandos Sensus aut acuendos multùm valent; sed omnis verior interpretatio Naturae conficitur per instantias, & experimenta idonea & apposita; vbi Sensus de experimento tantùm, experimentum de Naturâ, & re ipsâ iudicat, LI. Ntellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam; atque ea, quae fluxa sunt, fingit esse Eni. esse constantia; Melius autem est Naturam secare, quàm abstrahere, id quod Democriti Schola fecit, quae magis penetrauit in Naturam, quàm reliquae.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
