# Instauratio magna 65

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/65

Materia potiùs considerari debet, & ejus Schematismi, & Meta-schematismi, atque Actus purus, & lex Actûs, siue Motûs; Formae enim Commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas Actùs Formas appellare. LII. Viusmodi itaque sunt Idola, quae vocamus IdoDla Tribûs; quae ortum habent aut ex aequalitate substantiae spiritus humani; aut ex praeoccupatione eius; aut ab angustijs eius; aut ab inquieto Motu eius; aut ab infusione affectuum; aut ab incompetentia Sensuum; aut ab impreßionis modo. LIII. IDola Specûs ortum habent ex propriâ cuiusque * Naturâ & animi & corporis; atque etiam ex educatione, & consuetudine, & fortuitis. Quod genus, licet sit varium, & multiplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima Cautio est, quaeque plurimùm valent ad polluendum Intellectum, nè sit purus. LIV. Damant homines Scientias & Contemplationes Aparticulares; aut quia authores & inuentores se earum credunt. aut quia plurimùm in illis operae posuerunt, ijsque maximè assueuerunt. Huiusmodi verò homines, si ad Philosophiam & Contemplationes vniuersales se contulerint, illas ex prioribus Phantasijs detorquent, & corrumpunt; id quod maximè conspicuum cernitur in Aristotele, qui Naturalem suam Philosophiam, Logicae suae prorsùs mancipauit, vt eam ferè inutilem & contentiosam reddiderit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
