# Instauratio magna 68

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/68

Credunt enim homines, rationem suam verbis imperare; sed fit etiam vt verba vim suam super Intellectum retorqueant & reflectant; quod Philosophiam & Scientias reddidit Sophisticas & inactiuas. Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maximè conspicuas, res secant. Quum autem Intellectus acutior aut obseruatio diligentior, eas lineas transferre velit, vt illae sint magis secundum naturam: verba obstrepunt. Vndè sit, vt magnae & solennes disputationes hominum doctorum, saepè in controuersias circa verba & nomina desinant; à quibus, (ex more & prudentiâ Mathematicorum) incipere consultius foret, easque per definitiones in ordinem redigere. Quae tamen definitiones, in Naturalibus & materiatis, huic malo mederi non possunt; quoniam & ipsae definitiones ex verbis constant, & verba gignunt verba: adeò vt necesse sit, ad instantias particulares, earumque series & ordines recurrere: vt mox dicemus, quùm ad modum & rationem constituendi Notiones & Axiomata deuentum fuerit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
