Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 69
Unproofread scanNot analysed yet
Idola IDola quae per verba Intellectui imponuntur, duoArum generum sunt: Aut enim sunt rerum nomina, quae non sunt, (quemadmodum enim sunt res, quae nomine carent, per inobseruationem; ita sunt &nomina, quae carent rebus, per suppositionem phantasticam;) aut sunt nomina rerum quae sunt, sed confusa, &malè terminata &temerè &inaequalitèr à rebus abstracta. Prioris generis sunt, Fortuna, Primum Mobile, Planetarum Orbes, Elementum Ignis, &huiusmodi commenta, quae à vanis &falsis theorijs ortum habent. Atque hoc genus Idolorum facilius eijcitur, quia per constantem abnegationem, &antiquationem theoriarum exterminari possunt. At alterum genus perplexum est, &altè haerens; quod ex malà &imperitâ abstractione excitatur. Exempli gratiâ, accipiatur aliquod verbum, (Humidum, si placet) &videamus quomodò sibi constent, quae per hoc verbum significantur: &inuenietur verbum istud, Humidum, nihil aliud quàm nota confusa diuersarum actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur. Significat enim, &quod circa aliud corpus facilè se circumfundit; &quod in se est indeterminabile, nec consistere potest. &quod facilè cedit vndique; &quod facilè se diuidit, &dispergit; &quod facilè se vnit, &colligit. &quod facilè fluit, &in motu ponitur: &quod alteri corpori facilè adhaeret, idque madefacit; &quod facilè reducitur in liquidum, siue colliquatur, cùm anteà consisteret. LIDI. sisteret. Itaque quùm ad huius nominis praedicationem &impositionem ventum sit; si aliâ accipias, flamma humida est; si aliâ accipias, aer humidus non est; si aliâ, puluis minutus humidus est; si alia, vitrum humidum est; vt facilè appareat, istam Notionem ex aquâ tantùm, &communibus &vulgaribus liquoribus, absque vllâ debitâ verificatione, temerè abstractam esse.