# Instauratio magna 69

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/69

Idola IDola quae per verba Intellectui imponuntur, duoArum generum sunt: Aut enim sunt rerum nomina, quae non sunt, (quemadmodum enim sunt res, quae nomine carent, per inobseruationem; ita sunt & nomina, quae carent rebus, per suppositionem phantasticam;) aut sunt nomina rerum quae sunt, sed confusa, & malè terminata & temerè & inaequalitèr à rebus abstracta. Prioris generis sunt, Fortuna, Primum Mobile, Planetarum Orbes, Elementum Ignis, & huiusmodi commenta, quae à vanis & falsis theorijs ortum habent. Atque hoc genus Idolorum facilius eijcitur, quia per constantem abnegationem, & antiquationem theoriarum exterminari possunt. At alterum genus perplexum est, & altè haerens; quod ex malà & imperitâ abstractione excitatur. Exempli gratiâ, accipiatur aliquod verbum, (Humidum, si placet) & videamus quomodò sibi constent, quae per hoc verbum significantur: & inuenietur verbum istud, Humidum, nihil aliud quàm nota confusa diuersarum actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur. Significat enim, & quod circa aliud corpus facilè se circumfundit; & quod in se est indeterminabile, nec consistere potest. & quod facilè cedit vndique; & quod facilè se diuidit, & dispergit; & quod facilè se vnit, & colligit. & quod facilè fluit, & in motu ponitur: & quod alteri corpori facilè adhaeret, idque madefacit; & quod facilè reducitur in liquidum, siue colliquatur, cùm anteà consisteret. LIDI. sisteret. Itaque quùm ad huius nominis praedicationem & impositionem ventum sit; si aliâ accipias, flamma humida est; si aliâ accipias, aer humidus non est; si aliâ, puluis minutus humidus est; si alia, vitrum humidum est; vt facilè appareat, istam Notionem ex aquâ tantùm, & communibus & vulgaribus liquoribus, absque vllâ debitâ verificatione, temerè abstractam esse.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
