# Instauratio magna 71

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/71

Nostra verò inueniendi Scientias ea est ratio, vt non multùm ingeniorum acumini & robori relinquatur; sed quae ingenia & Intellectus ferè exaequet. Quemadmodum enim ad hoc vt linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multùm est in constantià & exercitatione manûs, si fiat ex vi manùs propriâ; sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parùm aut nihil; omninò similis est nostra ratio. Licèt autem confutationum particularium nullus sit vsus: de sectis tamen & generibus huiusmodi theoriarum nonnihil dicendum est; atque etiam paulò pòst de signis exterioribus, quòd se malè habeant: & postremò de causis tantae infoelicitatis, & tam diuturni & generalis in errore consensùs: vt ad vera minùs difficilis sit aditus, & Intellectus humanus volentiùs expurgetur, & Idola dimittat. LXII. Dola Theatri siue Theoriarum, multa sunt, & K multò plura esse possunt, & aliquandò fortasse erunt. Nisi enim, per multa iam saecula, hominum ingenia circa religionem & Theologiam occupata fuissent; atque etiam Politiae Ciuiles (praesertìm Monarchiae) ab istiusmodi nouitatibus, etiam in contemplationibus, essent auersae, vt cum periculo & detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solùm praemio destituti, sed etiam contemptui & inuidiae expositi; complures aliae proculdubiò Philosophiarum & Theoriarum sectae, similes illis quae magnâ varictate olim apud Graecos floruerunt, introductae fuissent.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
