# Instauratio magna 72

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/72

Quemadmodùm enim super Phaenomena aetheris, plura Themata Coeli confingi possunt; similitèr, & multò magis super Phaenomena Philosophiae fundari possunt & constitui varia dogmata. Atque huiusmodi Theatri fabulae habent e.iàm illud, quod in Theatro Poetarum vsu venit: vt narrationes fictae ad Scenam, narrationibus ex historiâ veris concinniores sint, & elegantiores, & quales quis magìs veliet. In genere autem, in materiam Philosophiae sumitur aut multum ex paucis, aut parùm ex multis; vt vtrinquè Philosophia, super experientiae & naturalis historiae nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus quàm par est, pronunciet. Rationale enim genus philosophantium ex experientiâ arripiunt varia & vulgaria, eáque nequè certò comperta, nec diligentèr examinata & pensitata; reliqua in meditatione, atque ingenij agitatione ponunt. Est & aliud genus Philosophantium, qui in paucis experimentis sedulò & accuratè elaborarunt, atque inde Philosophias educere & consingere ausi sunt; reliqua miris modis ad ea detorquentes. Est & tertium genus eorum, qui Theologiam & traditiones ex fide & veneratione immiscent; inter quos vanitas nonnullorum, ad petendas & deriuandas Scientias, à Spiritibus scilicèt & Genijs, deflexit; ità vt stirps errorum, & Philosophia falsa, genere triplex sit: Sophistica, Empirica, & Superstitiosa. Primi LXIII. Rimi generis exemplum in Aristotele maximè Econspicuum est, qui Philosophiam Naturalem Dialecticâ suà corrupit; quum Mundum ex Categorijs effecerit; animae humanae, nobilißimae subsi antiae, genus ex vocibus secundae intentionis tribuerit; negotium densi & rari, per quod corpora subeunt maiores & minores dimensiones siue spatia, per frigidam distinctionem Actus & Potentiae transegerit: motum singulis corporibus vnicum & proprium, & si participent ex alio motu, id aliundè moueri, asseruerit, & innumera alia pro arbitrio suo, Naturae rerum imposuerit: magìs vbiquè sollicitus quomodò quis respondendo se explicet, & aliquid reddatur in verbis positiuum, quàm de internâ rerum veritate; quod etiàm optimè se ostendit in comparatione Philosophiae eius, ad alias philosophias, quae apud Graecos celebrabantur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
