# Instauratio magna 73

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/73

Habent enim Homoiomera Anaxagorae Atomi Leucippi & Democriti, Coelum & Tera Parmenidis, Lis & Amicitia Empedoclis, Resolutio corporum in adiaphoram naturam Ignis, & Replicatio eorundem ad densum, Heracliti, aliquid ex Philosopho naturali, & rerum naturam, & experientiam, & corpora sapiunt; vbi Aristotelis Physica, nihil aliud quàm Dialecticae voces plerunquè sonet; quam etiàm in Metaphysicis sub solenniore nomine, & vt magìs scilicèt Realis, non Nominalis, retractauit. Neque illud quenquam moueat, quòd in libris eius de Animalibus, & in Problematibus, & in alijs suis tractatibus, versatio frequens sit in experimentis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
