# Instauratio magna 74

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/74

Ille enim priùs decreuerat, neque experientiam ad constituenda Decreta & Axiomata ritè consuluit; sed postquàm pro arbitrio suo decreuisset, experientiam ad sua placita tortam circumducit, & captiuam; vt hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores eius moderni (scholasticorum Philosophorum genus) qui experientiam omninò deseruerunt. LXIV. TPhilosophiae genus Empiricum placita maAgis deformia & monstrosa educit, quàm Sophisticum aut rationale genus; quia non in luce notionum vulgarium, (quae licet tenuis sit & superficialis, tamen est quodammodò vniuersalis, & ad multa pertinens sed in paucorum experimentorum angustijs & obscuritate fundatum est. Itaquè talis Philosophia, illis qui in huiusmodi experimentis quotidiè versantur atquè ex ipsis phantasiam contaminarunt, probabilis videtur, & quasi certa; caeteris, incredibilis & vana. Cuius exemplum notabile est in Chymicis, eorumquè dogmatibus; alibi autem vix hoc tempore inuenitur, nisi fortè in Philosophiâ Gilberti. Sed tamen circa huiusmodi Philosophias cautio nullo modo praetermittenda erat.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
