Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 77
Unproofread scanNot analysed yet
At edici, in secundis rerum qualitatibus &operationibus, Attrahendi, Repellendi, Attenuandi, Inspissandi, Dilatandi, Astringendi, Discutiendi, Maturandi, &huiusmodi, operam prastant meliorem: atque nisi ex illis duobus (quae dixi) compendijs (qualitatibus scilicet elementaribus, &virtutibus specificis) illa altera (quae rectè notata sunt) corrumperent, reducendo illa ad primas qualitates, earumque mixturas subtiles &incommensurabiles; aut ea non producendo cum maiore &diligentiore obseruatione ad qualitates tertias &quartas, sed contemplationem intempestiuè abrumpendo; illi multò meliùs profecissent. Neque huiusmodi virtutes (non dico eaedem, sed similes) in humani corporis medicinis tantùm exquirendae sunt; sed etiam in caeterorum corporum naturalium mutationibus. Sed multò adhuc maiore cum malo sit, quòd quiescentia rerum principia, ex quibus; &non mouentia, per quę res fiunt, contemplentur &inquirant. Illa enim ad sermones, ista ad opera spectant. Neque enim vulgares illae differentiae Motûs, quae in Naturali Philosophiâ receptâ notantur, Generationis, Corruptionis, Augmentationis, Diminutionis, Alterationis, &Lationis, vllius sunt pretij. Quippè hoc sibi volunt; Si corpus, aliàs non mutatum, loco tamen moueatur hoc Lationem esse, si manente &loco, &specie, qualitate mutetur, hoc Alterationem esse; si verò ex illâ mutatioumtatione moles ipsa, &quantitas corporis non eadem maneat, hoc Augmentationis &Diminutionis motum esse; si eatenus mutentur, speciem ipsam &substantiam mutent, &in alia migrent, hoc Generationem &Corruptionem esse. At ista merè popularia sunt, &nullo modo in Naturam penetrant; suntque mensurae &periodi tantùm, non species motûs.