# Instauratio magna 8

Bacon, Instauratio magna, FRANCISCVS VERVLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/8

NCISCI FRAl DE VERVLAMIO, INSTAVRATIO MAG NA. PRAEFATIO. De statu Scientiarum, quòd non sit foelix, aut maiorem in modum auctus; quodque alia omninò, quàm prioribus cognita fuerit, via aperienda sit Intellectui humano; & alia comparanda auxilia, vt mens suo iure in rerum Naturam vti possit. Identur nobis homines, nec opes, nec vires suas benè nosse: verum de illis, maiora quàm par est, de his, minora credere. Ita fit, vt aut artes receptas insanis pretijs aestimantes, nil ampliùs quaerant: aut seipsos vires suas in leuioribus consuplus aequo contemnentes, mant; in ijs, quae ad summam rei faciant, non experiantur. Quare sunt & suae Scientijs Columnae, tanquam fatales; cum ad vlteriùs penetrandum, homiaes nec desiderio, nec spe excitentur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
