# Instauratio magna 80

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/80

At Platonis schola Acatalepsiam introduxit, primò tanquàm per iocum & ironiam, in odium veterum Sophistarum, Protagorae, Hippiae, & reliquorum, qui nihil tàm verebantur, quàm nè dubitare de re aliqua viderentur. At noua Academia Acatalepsiam dogmatizauit, & ex professo tenuit. Quae licèt honestior ratio sit, quàm pronunciandi licentia, quùm ipsi pro se dicant, se minimè confundere inquisitionem, vt Pyrrho fecit, & Ephectici, sed habere quod sequantur vt probabile, licèt non habeant quod teneant vt verum: tamen postquàm animus humanus de veritate inueniendà semel desperauerit. omninò omnia fiunt languidiora: Ex quo sit, vt deflectant homines potiùs ad amoenas disputationes & discursus, & rerum quasdam peragrationes, quàm in seueritate inquisitionis se sustineant. Verùm quod à principio diximus, & perpetuò agimus, sensui & intellectui humano, eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda. LXVIII. Tque de Idolorum singulis generibus, eorumque Rapparatu iàm diximus; quae omnia constanti & solenni decreto sunt abneganda, & renuncianda, & Intellectus ab ijs omninò liberandus est, & expurgandus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
