# Instauratio magna 81

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/81

vt non alius ferè sit aditus ad Regnum Hominis, quod fundatur in Scientijs, quam ad Regnum Coelorum, in quod, nisi sub personâ infantis, intrare non datur. LXIX. T prauae demonstrationes, Idolorum veluti muAnitiones quaedam sunt & praesidia: eaeque, quas in Dialecticis habemus, id ferè agunt, vt Mundum planè cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant & mancipent. Demonstrationes verò Potentiâ quâdam Philosohiae ipsae sunt, & Scientiae. Quales enim eae sunt, ac proùt ritè, aut malè institutae, tales sequuntur Philosohpiae, & Contemplationes. Fallunt autem & incompetentes sunt eae, quibus vtimur in vniuerso illo processu, qui à sensu & rebus ducit ad Axiomata, & Conclusiones. Qui quidèm Processus quadruplex est, & vitia eius totidem. Primò, impressiones sensus ipsius vitiosae sunt; sensus enim & destituit, & fallit. At destitutionibus substitutiones, fallacijs rectificationes debentur. Secundò, Notiones ab impreßionibus sensuum malè abstrahuntur; & interminatae, & confusae sunt, quas terminatas & benè finitas esse oportuit. Tertiò, Inductio mala est, quae per enumerationem simplicem Principia concludit Scientiarum, non adhibitis exclusionibus & solutionibus, siue separationibus Naturae debitis. Postremò, modus ille inueniendi & probandi, vt primò Principia maximè generalia constituantur, deindè media Axiomata ad ea applicentur & probentur, errorum mater est, & Scientiarum omnium calamitas. Verùm de istis, quae iam obitèr perstringimus, fusiùs dicemus, quùm veram interpretandae Naturae viam, absolutis istis expiationibus & expurgationibus Mentis, proponemus. LXX. Ed demonstratio longè optima est Experientia; moDdò haereat in ipso experimento. Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi ritè & ordine fiat illa traductio, res fallax est. At modus experiendi, quo homines nunc vtuntur, caecus est & stupidus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
