# Instauratio magna 82

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/82

†taque cùm errant & vagantur nullâ viâ certâ, sed ex occursu rerum tantùm consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parùm promouent; & quandoquè gestiunt, quandoquè distrahuntur; & semper inueniunt quod vlteriùs quaerant. Ferè autem ita fit, vt homines leuitèr & tanquam per ludum experiantur; variando paululùm experimenta jam cognita; &, si res non succedat, fastidiendo, & conatum deserendo. Quod si magis seriò & constantèr ac laborios è ad Experimenta se accingant: tamen in vno aliquo experimento eruendo operam collocant; quemadmodùm Gilbertus in Magnete, Chymici in auro. Hoc autem faciunt homines, instituto non minùs imperito, quàm tenui. Nemo enim alicuius rei naturam in ipsa re foelicitèr perscrutatur: sed amplianda est inquisitio ad magis communia, Quòd si etiam scientiam quandam & dogmata ex Experimentis moliantur; tamen semper ferè studio praepropero & intempestiuo, deflectunt ad praxin: non tantùm propter vsum & fructum eiusmodi praxeòs, sed vt in opere aliquo nouo veluti pignus sibi arripiant, se non inutilitèr in reliquis versaturos: atque etiam alijs se venditent, ad existimationem meliorem comparandam de ijs in quibus occupati sunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
