# Instauratio magna 85

Bacon, Instauratio magna, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/85

rum à leuioribus istis, qui vulgari captui & affectui magìs respondent ac placent, tractu temporis extincta sint: Tempore (vt fluuio) leuiora & magis inflatà ad nos devehente, grauiora & solida mergente. Neque tamen isti à Nationis vitio prorsus immunes erant: sed in ambitionem & vanitatem sectae condendae, & aurae popularis captandae nimiùm propendebant. Pro desperatâ autem habenda est veritatis inquisitio, cùm ad huiusmodi inania deflectat. Etiam non omittendum videtur iudiciam illud, siue vaticinium potiùs Sacerdotis Aegyptij, de Graecis: Quòd semper pueri essent; neque haberent antiquitatem Scientiae, aut Scientiam Antiquitatis. Et certè habent id quod puerorum est; vt ad garriendum prompti sint, generare autem non poßint: Nam verbosa videtur Sapientia eorum, & operum sterilis. Itaque ex Ortu & Gente Philosophiae, quae in vsu est; quae capiuntur signa, bona non sunt. LXXII. Eque multò meliora sunt Signa, quae ex naturâ NTemporis & Aetatis capi possunt, quàm quae ex naturâ Loci & Nationis. Angusta enim erat & tenuis notitia per illam aetatem, vel Temporis, vel Orbis: quod longè peßimum est, praesertim ijs qui omnia in Experientiâ ponunt. Neque enim mille annorum Historiam, quae digna erat nomine Historiae, habebant; sed fabulas & rumores Antiquitatis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
