# Instauratio magna 86-2

Bacon, Instauratio magna, LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/86-2

LXXIII. Nter Signa, nullum magis certum aut nobile est, X quam quod ex fructibus. Fructus enim & Opera inuenta, pro veritate Philosophiarum velut sponsores & sideiussores sunt. Atque ex Philosophijs istis Graecorum & deriuationibus earum per particulares Scientias, iam per tot annorum spatia, vix vnum Experimentum adduci potest, quod ad hominum statum leuandum & iuuandum spectet: & Philosophiae speculationibus ac dogmatibus verè acceptum referri poßit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
