# Instauratio magna 86

Bacon, Instauratio magna, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/86

Regionum verò tractuumque mundi exiguam partem nouerant; cùm omnes Hyperboreos, Scythas: omnes Occidentales, Celtas indistinctè appellarent: nil in Africâ vltra citimam Aethiopiae partem, nil in Asia vltrà Gangem; multò minùs Noui Orbis prouincias, ne per auditum sanè aut famam aliquam certam, & constantem nossent: imò & plurima climata & zonae, in quibus populi infiniti spirant & degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint: quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagorae, non longinquae profectò, sed potiùs suburbanae, vt magnum aliquid celebrarentur. Nostris autem temporibus & Nqui Orbis partes complures, & Veteris Orbis extrema vndique innotescunt: & in infinitum, Experimentorum cumulus excreuit. Quare si ex Natiuitatis aut geniturae tempore (Astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis Philosophijs significari videtur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
